

Epistola ad Ephesios*
Caput 4: Versus 31
Omnis amaritudo.Haec etiamsi fiant accedentibus causis, tamen temperanda sunt.Blasphemia.Blasphemia est per quam de ipso Deo falsa dicuntur. Et ideo pejus est blasphemare quam pejerare, quia pejerando falsae rei adhibetur testis Deus; blasphemando autem de ipso Deo falsa dicuntur.